Matriculation, Doctors' Vow

Matriculation vows

I promise

that I shall use the rights and fulfil the obligations of a member of academic community of Charles University

that I shall respect humanistic and democratic traditions of Charles University in all my actions and thoughts

that I shall promote its good fame and

that I shall study so that my activity brings the universal benefit.
 

Sponsio doctoralis

Promotor:

Doctorandi clarissimi, examinibus quae ad eorum, qui in arte medica doctoris nomen ac honores consequi student, doctrinam et facultatem explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.
Spondebitis igitur:

primum: vos huius Universitatis, in qua summum in arte medica gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
dein: honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;
postremo: doctrinam, qua vos nunc polletis, cum industria vestra culturos et cum omnibus incrementis, quae progrediente tempore haec ars ceperit, aucturos et in prosperitatem hominum studiose conversuros, denique cunctis officiis, quae probum medicum sponsioni Hippocraticae obtemperantem decent, ea quae par est humanitate erga quemcunque functuros esse.
Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini?

Absolventi:

Spondeo ac polliceor.

Promotor:

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.

Ergo ego, promotor rite constitutus, vos ex decreto ordinis mei medicinae universae doctores creo, creatos renuntio omniaque medicinae universae doctoris iura ac privilegia potestatemque universam artem medicam exercendi in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Universitatis Carolinae sigillo firmata vobis in manus trado.
 

 

Promotor:

Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui baccalarii nomen ac honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc sollemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda vos tales semper futuros, quales vos esse iubet universitas, cuius membris hac dignitate adepta adnumerandi estis, et nos vos fore speramus.
Spondebitis igitur:

primum: vos huius Universitatis, in qua baccalarii gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
dein: honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;
postremo: prudentiam eruditionemque vestram, a facultate praeceptam, facultatis universitatisque iussa sequentes humani generis usui tantum atque hominum bono adhibituros.
Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini?

Absolventi:

Spondeo ac polliceor.

Promotor:

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.

Ergo ego, promotor rite constitutus, vos ex decreto ordinis mei baccalarios creo, creatos renuntio omniaque baccalarii iura ac privilegia in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Universitatis Carolinae sigillo firmata vobis in manus trado.

Created: 1. 1. 1980 / Modified: 8. 2. 2019 / Administrátor 2. LF UK